Wis 6

etc. RAB. Monet rectores Ecclesiae, etc., usque ad non solum opera, sed cognitiones et voluntates judicabit. . His scilicet, qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt, et humili poenitentia deleverunt. etc., qui, scilicet, mandata Dei contemnendo, gravia peccata commiserunt, nec poenituerunt. Sicut enim potentiores fuerunt in impietate, fortiora sustinebunt tormenta gehennae. ANAST. Quamnam ob causam, etc., Unde: Act. 10.. . etc. Finito sermone ad potentes, et eorum duritia duris sermonibus increpata; ad rectores Ecclesiae exhortationem convertit, et sapientiam miris praeconiis extollit. . etc., Qui diligit sapientiam, servat in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam. Unde: Joan. 14.. . Gratis se offerens. Ipse enim est Joan. 14.: per ipsum itur, in ipsum tenditur, ad ipsum pervenitur. etc. Semper paratam, scilicet auxiliari, unde: Apoc. 3.. In praesenti studendum est sapientiae, et secundum normam disciplinae ejus vivendum. . RAB. Reges admonet, etc., usque ad regni coelestis coronam assequetur. . Invidia non communicat sapientiae, quia per invidiam diaboli introivit mors in mundum, et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum. . RAB. Ostensura sapientia, etc., usque ad perfectiores et sanativi et vitales esse dicuntur.
Copyright information for VulgGlossa